라틴어 문장 검색

si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 7:1)
Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:1)
deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida ueniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:6)
deinde opus est fomento umido et calido.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:2)
Vtilissimum tamen est umido sale fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:1)
Opus est deinde fomentis umidis:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:6)
Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:4)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:2)
In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:2)
Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones ualidae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum uehementer perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:1)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:3)
Si ista non soluerunt, sale calido et umido utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:4)
galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 6장 1:2)
nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 55:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION