라틴어 문장 검색

quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus formamque animalem putribus in glebis terrarum aut solis in igni aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:7)
prudentem expiare non posse Scaevola pontifex adseverabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:2)
Bene, inquit, opifici deo a rure Mantuano poetam conparas, quem Graecos rhetoras, quorum fecisti mentionem, nec omnino legisse adseveraverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:2)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
O quotiens veterem non infitiatus amicum Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXIV3)
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX2)
"Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, vel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseverando timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:2)
deinde magni interest coram videre me, quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maxime autem, quem ad modum quaeque res audiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 1:3)
sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testimonium diceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 2:7)
Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:5)
Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 11:7)
Non igitur de improbo, sed callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:1)
isti autem quem ad modum adseverant ex corpusculis non colore non qualitate aliqua (quam ποιότητα Graeci vocant) non sensu praeditis sed concurrentibus temere atque casu mundum esse perfectum, vel innumerabiles potius in omni puncto temporis alios nasci alios interire:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:1)
Nam, cum ex duodecim tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:2)
de sicariis, de vene- ficiis, de peculatu infitiari necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION