라틴어 문장 검색

viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)
quoque magis nimium pugnae inflammaret amorem, facta tui numerabat avi, quem litus adustae horrescit Libyae ratibusque impervia Thule:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:14)
inflammata semel nescit mitescere virtus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:133)
hoc ille locatus ancipiti, longum socias tardumque putavit expectasse manus et nostra pericula tendit posthabitis pulsare suis mediumque per hostem flammatus virtute pia propriaeque salutis inmemor et stricto prosternens obvia ferro barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:204)
quod cautus ad omnes restiteris fraudes, ut te nec noxia furto littera nec pretio manus inflammata lateret?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:152)
Sextilis principium incendii huius ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장5)
et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi aut flammandi, atque ubi defecisset dies in usum nocturni luminis urerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장9)
namque omnis exercitus flammaverat adrogantia venientium a Vitellio militum, quod truces corpore, horridi sermone ceteros ut imparis inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장8)
his inter se vocibus instinctos flammavere insuper adlatae a Vespasiano litterae, quas Flaccus, quia occultari nequibant, pro contione recitavit, vinctosque qui attulerant ad Vitellium misit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장11)
nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 1:4)
Protinus Inachiis ultro Tirynthius Argis advolat, Arcadio cuius flammata veneno
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 115:1)
dixit et ingenti flammantem nubila sulco direxit per inane facem, quae puppe propinqua
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 601:1)
insequitur flammata pudore iuventus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 682:2)
Sol propius flammabat aquas, extremaque fessis coeperat optatos iam lux ostendere Colchos,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 191:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION