라틴어 문장 검색

Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre moveri pedes ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:4)
Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere - dextra simul ac mens elanguit - pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam!
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 14:8)
his paulum furor elanguescere dictis coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권202)
et se rectius viduam et caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 470:5)
differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:2)
neque tamen elanguit cura hominum ea mora, frequentesque eum deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 300:1)
quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 533:1)
igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장18)
necesse est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio inflationem curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter se librata esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장11)
Supra catinum paenula ut infundibulum inversum est attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장5)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION