라틴어 문장 검색

Ille etiam caecos inflare tumultus Saepe monet, fraudesque, et operta tumescere bella.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 2:1)
Sane fama fluvio similis est, quae levia et inflata attollit, gravia et solida mergit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:7)
Secundo, qui curias contentionibus circa iurisdictionem implicant, neque vere sunt (ut habentur) amici curiae, sed parasiti curiae, curias inflando ultra terminos propter micas e compendia propria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:6)
Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione.
(불가타 성경, 요엘서, 2장8)
Inflantur atque incitantur hostium animi secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장6)
Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장1)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장3)
At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장9)
Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장34)
ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장35)
At quibus magni lienes sunt, iis gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguinis aliqua parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장56)
ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장77)
Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est, nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totove corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장122)
Avertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장57)
itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION