라틴어 문장 검색

idem Subrio Flavo adsistenti adnuentique an inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, rennuit infregitque impetum iam manum ad capulum referentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장5)
saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)
simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장4)
turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim omissa:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장5)
Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장9)
occupari nutantem fortunam et offerri principem placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장6)
trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장5)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장3)
His pavoribus nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et coram ita locutus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장1)
mox nutabat, palam epistulis edictisque Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens et haec illave defensurus, prout invaluissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장2)
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장7)
nutantem aciem victor equitatus incursat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장4)
et si coeptum iter properasset, nutantem Caecinam praevenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones potuisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장2)
simul ceterorum fides metu infracta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION