-
Si autem iure proprio et patris familias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deferret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum oboediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo ut contra fatum disputet, cum tanta eum non verbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere videatur?
- (아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:3)
-
"maximus auctor Tullius eloquii."
- (아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:5)
-
Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas , ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus " et officiosus et speciosus, quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie, inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quae M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 13:1)
-
Orationem autem habuit prior Trinitatis, qui, licet loco untimus esset, eloquio tamen caeteris praestare putabatur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 16:2)
-
at in aquarum bullis eadem res videtur subtilis et ingeniosa;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:15)
-
Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:9)
-
adeo ut ingeniosa quaedam res esse videatur potius quam solida.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:22)
-
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
-
Ac simul se chartam aliquam in manu habentes, aut aliquid praeter consuetudinem agentes, inveniri volunt, ut interrogentur de iis rebus quas revera ipsa eloqui cupiunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 12:3)
-
Plurimi invectivas quasdam ingeniosas in foeneratores commenti sunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 1:2)
-
poetarum ingeniosos;
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:29)
-
Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:35)
-
Iudicem opportet esse potius eruditum quam ingeniosum, venerabilem quam gratiosum, magis deliberativum quam confidentem.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:4)
-
Itaque, si homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:9)
-
Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장12)