라틴어 문장 검색

Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,quod numero plures, uirtute et honore minores,indocti stolidique et depugnare paratisi discordet eques, media inter carmina poscunt aut ursum aut pugiles;
(호라티우스의 두번째 편지, 179)
quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.
(호라티우스의 두번째 편지, 24)
Verba volvere et celeritate dicendi apud inperitum vulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:5)
Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:13)
ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, indocti primum, quamquam plena omnia gypso Chrysippi invenias;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II1)
"Quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III36)
solet hic defendere causas nobilis indocti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII23)
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII71)
Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est, ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 39:1)
Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musea refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curaverit praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diversa conponerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 4:1)
inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr5)
ingeniosus homo es.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXIII3)
' Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI4)
Non rudis indocta fecit me falce colonus:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII1)
Cum sexaginta numeret Cascellius annos, Ingeniosus homo est:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, IX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION