라틴어 문장 검색

Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini!
(카이사르, 내란기, 2권 32:30)
Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:8)
Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장3)
Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 30장1)
Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, iis vel maius vel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장55)
Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 12:2)
habent [et sanguis spuitur], quae verba Targa tamquam glossema repudiavit, idque recte.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1890)
Id Asclepiades jure ut vanum repudiavit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 12:3)
ille iter ingratum, vanos deflere labores, quos super eunuchi fastus, quae probra tulisset.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:119)
Iam sola renidet in Stilichone salus, et cuius semper acerbum ingratumque sibi factorum conscius horror credidit adventum, quem si procedere tantum Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant, iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum paenitet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:288)
audax aut si quid penitus peccasse videbor, arguar, ingrati non subiturus onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum12)
quin ipsa Superbia longe discessit, vitium rebus sollemne secundis virtutumque ingrata comes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:77)
Nec tamen ingratum nec, qui benefacta referre nesciat, hunc credas populum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:93)
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:1)
Nam multo plura reperiuntur apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION