라틴어 문장 검색

Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장37)
Si quando vero longior sed transversa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장281)
Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장335)
Incidi enim cutis debet aut acu pungi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장464)
Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장130)
Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장16)
Polypus vero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens naremimplet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장18)
Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장22)
idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장11)
Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장65)
1 Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장1)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장32)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장43)
Si vero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장46)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne vena, ne maior nervos, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION