라틴어 문장 검색

ex ineunte aevo sic corporis atque animai mutua vitalis discunt contagia motus, maternis etiam membris alvoque reposta, discidium [ut] nequeat fieri sine peste maloque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:20)
Denique cum corpus nequeat perferre animai discidium, quin in taetro tabescat odore, quid dubitas quin ex imo penitusque coorta emanarit uti fumus diffusa animae vis, atque ideo tanta mutatum putre ruina conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt fundamenta foras manant animaeque per artus perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, atque foramina?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:8)
et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:2)
tantus discidio nubis ventique procella mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:20)
Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:1)
Docentur praestigias inhonestas:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:1)
— Et truncas inhonesto vulnere nares, et de Mezentio:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:3)
Discidium non est hoc, Proculeia:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLI8)
simile est et 'valete', ut Terentius valeant qui inter nos discidium volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4932)
veteris vestigia flammae bene inhonestam rem sub honesta specie confitetur, dicens se agnoscere maritalis coniugii ardorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 232)
dulce meum tegit rem inhonestam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3181)
nam si procos rogare turpe est, solam sequi inpossibile et inhonestum, Tyrios trahere difficile, sola mors superest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5473)
ut valeant qui inter nos discidium volunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 803)
decorisque svi inhonestum enim irasci, duci praesertim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1741)
hinc ortum est ut etiam maledicti significationem interdum 'vale' obtineat, ut Terentius valeant qui inter nos discidium volunt, hoc est ita a nobis discedant, ut numquam ad nostrum revertantur aspectum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 972)

SEARCH

MENU NAVIGATION