라틴어 문장 검색

omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 2:3)
deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 14:3)
nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat cuius initium ducetur a fame.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:7)
neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 7:4)
hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 4:2)
nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 3:3)
etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 1:2)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Oportet quidem, quae sunt inhonesta, non quasi illicita sed quasi pudenda vitare;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 9:1)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:9)
inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis luxuriam virgis inhonesto effundere suco coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 324)
Illumne obsecro Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3186)
Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 413)
Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas, populataque tempora raptis auribus, et truncas inhonesto volnere nares.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION