라틴어 문장 검색

dulce meum tegit rem inhonestam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3181)
nam si procos rogare turpe est, solam sequi inpossibile et inhonestum, Tyrios trahere difficile, sola mors superest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5473)
decorisque svi inhonestum enim irasci, duci praesertim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1741)
et verecunde rem inhonestam sup- primit, quam Theocritus aperte commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 514)
Calvus in Io "a virgo infelix, herbis pasceris amaris". quidam 'virgo' non quod virum illo tempore non haberet, sed quia talis ei poena iam vir- gini destinata sit, intellegunt, ob iram scilicet Veneris, quae irata Soli, quod se, ut quidam volunt, Anchisae, ut alii, Marti coniunctam pro- didisset, subolem eius inhonestis amoribus subiecit, ut Circen, Medeam, Pasiphaen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 474)
aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum - ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus - , quid praeterea dices esse fugiendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:3)
accusavit Nasicam inhoneste ac modeste tamen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 17:2)
hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 4:2)
nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 3:3)
etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestissimum iudicares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 1:2)
Chrysogonus suine malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:1)
atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:3)
Laceratus quidam morsu vehementis canis Tinctum cruore panem misit malefico, Audierat esse quod remedium vulneris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aesopus ad quendam de successu improborum.1)
Si vero accessit consiliator maleficus, Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.2)
Novissime interdicit ne cum malefico Usum bonus consociet ullius rei.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION