라틴어 문장 검색

sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장26)
Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장16)
Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장19)
sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque uia fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 7:3)
Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 4:1)
Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 5:1)
sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adjutus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 7:3)
Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 4:1)
Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 7:1)
Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam . modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 13:1)
Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici, nec erronei,sed assidui et circumspecti magis quam temerarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 5:4)
' haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silentium aut occultum murmur excepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장7)
tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장2)
Sed qui remotis e municipiis severaque adhuc et antiqui moris retinente Italia, quique per longinquas provincias lascivia inexperti officio legationum aut privata utilitate advenerant, neque aspectum illum tolerare neque labori inhonesto sufficere, cum manibus nesciis fatiscerent, turbarent gnaros ac saepe a militibus verberarentur, qui per cuneos stabant ne quod temporis momentum impari clamore aut silentio segni praeteriret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장1)
coram qua neque dicere fas erat quod turpe dictu, neque facere quod inhonestum factu videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION