라틴어 문장 검색

sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:2)
Naevius neque inhumanus praeco umquam est existimatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:6)
illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 2:1)
indoctus dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:5)
quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit auctoritas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:1)
crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:13)
hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 51:4)
quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:6)
atque hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:2)
sic iracundus non semper iratus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:9)
bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos morosos nominaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:17)
in quo ira, non iracundus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:2)
libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:5)
quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:4)
Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen, ut Socrates dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION