라틴어 문장 검색

nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio Tarentum regressa labante iam Agrippina, cuius inimicitiis conciderat, vel mitigata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장12)
cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장12)
hinc leges assiduae et populare nomen, hinc contiones magistratuum paene pernoctantium in rostris, hinc accusationes potentium reorum et adsignatae etiam domibus inimicitiae, hinc procerum factiones et assidua senatus adversus plebem certamina.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 3:1)
Iam vero contiones assiduae et datum ius potentissimum quemque vexandi atque ipsa inimicitiarum gloria, cum se plurimi disertorum ne a Publio quidem Scipione aut Sulla aut Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 1:1)
Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitias necesse est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 1:1)
luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 1:3)
aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam subiectis exitiosam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:2)
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장2)
aspernatus est omnem cunctationem ut Neroni quoque exitiosam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장8)
sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장2)
Vitellius ventre et gula sibi inhonestus, Otho luxu saevitia audacia rei publicae exitiosior ducebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장3)
sed invisum memoria delationum expositumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis claresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장3)
munia imperii Caecina ac Valens obibant, olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pravitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxerat, dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii inclinationibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장4)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION