라틴어 문장 검색

sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 331:2)
Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:25)
atque ibi in ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam consummare studui.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:2)
Quod enim aeternaliter subsistit, atque initio caret, nec creatum nec factum convenit dici.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:2)
Et tu Bethlehem Ephrata, parvula es in millibus Juda, ex te egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis (Mich.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:5)
Dicant rebelles et increduli Judaei, de quo nascituro in Bethlehem hoc dictum sit, quod videlicet egressus ejus ab initio sit a diebus aeternitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:7)
Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, etc. (Ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:14)
Illud autem in quo non mediocriter errasse Plato et videtur et dicitur, illud, inquam, quod animam mundi factam esse dicit, hoc est initium habuisse, et quod supra Macrobius, cum de anima mundi loqueretur, asseruit Deum et noun (gr.) ultra animam esse, quasi superiores dignitate, cum constat inter Catholicos tres personas in divinitate per omnia sibi coaequales et coaeternas sibi esse, si diligentius attendant a veritate non exorbitat, sicut postmodum ostendemus de processione Spiritus sancti dissentire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:9)
E contrario invidia sive superbia, cum sint pessimae, a bonis initium habent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:15)
Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum, quia compositio habet initium, quo compositum maneat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:7)
Ex quo liquidum est Deum, qui omnium rerum est initium, et singulare principium, nullo modo in eo rerum numero contineri quae substantiae non sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:1)
unde et bene evangelista Joannes ab aeternitate Dei inchoans, cum Verbum apud Deum aeternaliter ostenderet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:6)
Unde aliquid creatum, vel quod non semper fuit concedi oportet Deum esse, cum videlicet constet hominem creaturam esse atque initium habere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:15)
Sapiens tamen amator divitias non abiicit tanquam prodigus consuevit dispensator abiicere, sed iuxta patrimonii facultates suis ab initio modum ponit impendiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:6)
Aetas impedit, quia post sexagesimum annum in masculo et post quinquagesimum in femina, licet coire homo possit, eius tamen voluptas ad amorem deduci non potest, quia calor naturalis ab ea aetate suas incipit amittere vires, et humiditas sua validissime inchoat incrementa fovere, atque hominem in varias deducit angustias et aegritudinum diversarum molestat insidiis, nullaque sunt sibi in hoc saeculo praeter cibi et potus solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION