라틴어 문장 검색

malesvada fames quae impellit homines interdum ad inlicita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2761)
furtivum inlicite conceptum, quippe a sacerdote:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6601)
nam decet germanam inlicita etiam pro fratris salute temptare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1522)
petis paene inlicita, sed concedenda sunt, quoniam soror Iovis es, id est Saturni filia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8302)
fas versum atque nefas apud homines scilicet, qui spernunt licita, appetentes inlicita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5051)
parvoque adsueta non ut urbana, quae est segnis et prodiga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4713)
tortosque ixionis a. quibus religatus ad rotam est, post- quam inlicitos Iunonis petivit amplexus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 381)
prodigus non mella con- ficiens, sed mella consumens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 894)
"homines (sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exerentem) homines, inquam, deploratae, inlicitae ac desperatae factionis grassari in deos non ingemescendum est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:5)
Etiam nescientes, miseri, potestis in inlicita proruere:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:4)
"Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:18)
Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:7)
Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi, alteri liberales:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 73:1)
prodigi, qui epulis et viscerationibus et gladiatorum muneribus, ludorum venationumque apparatu pecunias profundunt in eas res, quarum memoriam aut brevem aut nullam omnino sint relicturi, liberales autem, qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt aut aes alienum suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur in re vel quaerenda vel augenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 73:2)
venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam, qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION