라틴어 문장 검색

Ex his omnibus voluptas, quae inmodice capitur, ea turpis atque inproba est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:1)
Hoc miratus supra modum Virgilius inmodice est usus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:1)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Torrentur viscera flamma, Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:39)
Ebibit humorem circum vitalia fusum Pestis, et in sicco linguam torrere palato Coepit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:6)
Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII8)
Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC3)
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, Ponitur in cavea mortua pica mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX5)
Imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, C2)
Mensae munera si voles secundae, Marcentes tibi porrigentur uvae Et nomen pira quae ferunt Syrorum, Et quas docta Neapolis creavit, Lento castaneae vapore tostae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII4)
Inmodicis brevis est aetas et rara senectus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXIX5)
Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae Et properet caesum saepe redire nemus, Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVIII1)
Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII2)
Albae leone flammeo calent luces Tostamque fervens Iulius coquit messem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII3)
et torrere parant flammis et frangere saxo multi hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1791)

SEARCH

MENU NAVIGATION