라틴어 문장 검색

Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:32)
Veluti cum aliqui falsi testes, qui tamen a judice refelli non possunt, contra innocentem aliquem surgunt, et secundum leges eum reum convincunt qui reus non est, et credi faciunt culpam quae non est. Unde accidit ut, sicut dictum est, judex debeat eum punire, qui tamen non debet puniri a judice, et hoc agere justum sit judici:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:8)
Tunc sanctus rex Edmundus in palatio ut membrum Christi proiectis armis capitur, et vinculis artioribus artatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia qui pro nobis immolatus est hostia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:3)
Proeliorum autem actus a Deo nobis est interdictus, et hoc ideo ut a sanguinis effusione manus semper valeamus innocentes habere, ne propter sanguinis effusionem ab eius ministerio repellamur indigni.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:11)
Innocentes enim inveniuntur et simplices et ideo credunt omni verbo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 29:3)
Igitur quia pium studium habetis scripturas audire et frequenter loqui de nostro Redemptore, siue etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate eius et generatione, sicut mihi, seruo nostro, dignata estis precipere, uolui aliqua uobis scribere et de Antichristo ex parte certam reddere, quamuis non indigeatis a me hoc audire, quia apud uos habetis prudentissimum pastorem, dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientie atque eloquentie ac ualde necessarium nostra etate.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:7)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Non minus Impietas seuit multoque superba Milite, maiori uoto sitit arma nec ullam Gaudet habere uiam, nisi fusa sanguinis unda.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:4)
Non ultra retinens iras mentisque tumultus, Impietas sese bellando predicat et se Rixando loquitur, uerbis rixatur et ictu Consummat rixas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:1)
Sed tandem uario deuicta labore, fatiscit Impietas, cedens Marti, sine Marte subacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:9)
Illic tigris pecualium civium rempublicam crebra innocentis sanguinis effusione violabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:158)
Idcirco omnes de hac impietate cunctorumque foeditate delictorum ad confessionem et correctionem paterne cohortatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:3)
Qui mox hac gentis impietate cognita, castra movit ab Ascalone, et cava suo exercitu obsedit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:2)
Unde propheta dixit, "Cum sancto sanctus eris, et cum viroinnocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 40:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION