라틴어 문장 검색

"Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:22)
Sed et quidam de servulis procerus et validus sicario illi ferens auxilium lapide contorto tertii illius iuvenis dexterum brachium longo iacui petierat, sed impetu casso per extremos digitos transi currens lapis contra omnium opinionem deciderat innoxius.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:8)
Nec innoxius ei saltem regressus evenit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:3)
At ego praeter pudorem obeundi publice concubitus, praeter contagium scelestae pollutaeque feminae, metu etiam mortis maxime cruciabar, sic ipse mecum reputans, quod in amplexu venerio scilicet nobis cohaerentibus quaecumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeo vel prudentia sollers vel artificio docta vel abstinentia frugi posset provenire, ut adiacentem lateri meo laceraret mulierem, mihi vero quasi indemnato et innoxio parceret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:6)
Nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:6)
"Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur."
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:9)
Non tamen ideo, qui diliguntur, malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi et ad bonum cogendi.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 2:10)
Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, indutiae, inquit, dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 18:1)
' Atqui nos omnia plura habere volumus et id nobis impune est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 38:6)
His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani voluissent, ut qui maxime non fuissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 40:1)
Sed virum vera virtute vivere animatum addecet, Fortiterque innoxium stare adversum adversarios.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 11:2)
In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 6:2)
Eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint et populo innoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:14)
Inde nec impune petit impiger ima lacunae, Sed racione perit, dum rem sub ymagine querit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:15)
"Sic inpune sines per nostros amodo fines Hoc errare ferox animal?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION