라틴어 문장 검색

unde multiplex rerum ignoratio et ex ignoratione rerum detrimenta innumera:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:2)
et homines ad inanes et innumeras controversias et commenta deducunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:7)
denique innumeris modis, iisque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:9)
et innumera alia, pro arbitrio suo, naturae rerum imposuerit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:6)
ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amoenas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in severitate inquisitionis se sustineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:5)
tamen circa partes philosophiae innumerae manent quaestiones et controversiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:4)
Hoc vero sciant homines pro certo, omnem subtilitatem disputationum et discursuum mentis, si adhibeatur tantum post axiomata inventa, seram esse et praeposteram;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:5)
Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:8)
unde innumerae rerum mutationes sequutae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:8)
Quod si certam aliquam praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus memoriae magis in vicino.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:12)
Adeo ut quot sint consensus in corporibus inanimatis, tot possint esse sensus in animalibus, si essent perforationes in corpore animato ad discursum spiritus animalis in membrum rite dispositum, tanquam in organum idoneum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:10)
non tantum quia ratio ejus non est probabilis, sed propter experientiam manifestam discursus et irregularis motus cometarum per varia loca coeli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 336:4)
Similiter sit natura inquisita Discursus Ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:1)
ut in curvationibus ligni aut metalli, horologiis moventibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris aliis motibus apparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:3)
et innumera id genus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION