라틴어 문장 검색

"Rebus inops quidam, fatuumque plus tibi dicam, Vas olei plenum, quod longum retro per euum Legerat orando, loca per diuersa uagando, Fune ligans arto, tecti suspendit in alto, Dum prestolatur tempus, quo pluris ematur, Quo locupletari se sperat et arte beari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:6)
quid inops egi?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:13)
illos autem velut paupertate inopes oppressosque quadam naturae suae inopia minor, quam ipsi sunt, partium summa componit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:5)
Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:7)
At eadem, si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:8)
O igitur angustas inopesque diuitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:11)
Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:1)
neque enim sapientum quisquam exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens opibus, honore reuerendus, potentia ualidus in sua permanens urbe florere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:4)
nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem inopem difficilemque habet oppugnationem et non nimis copiosam aquationem.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:2)
fletus domini fingebat amantis, indomitasque mora, pretio lenibat avaras lascivasque iocis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:59)
Attalus heredem voluit te, Roma, relinqui, restitit Antiochus praescripto margine Tauri, indomitos curru Servilius egit Isauros et Pharos Augusto iacuit vel Creta Metello, ne non Eutropio quaestus numerosior esset?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:127)
nullus inops adeo, nullum sic urget egestas, ut velit Eutropii fortunam et membra pacisci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:135)
an fortasse toros eunuchi pauperis odit et te nunc inopem dives amare negat?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:28)
illa natat rationis inops et caeca profundi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:248)
solo ducta Noto, numquam secura futuri, semper inops, ventique fidem poscebat et anni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION