라틴어 문장 검색

tum nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra vallum non elaturos signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 329:2)
postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo qui occupasset adgredi opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, incompositos atque inordinatos fugant persequunturque ad fossam, in quam compulsos ruina cumulant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 143:1)
at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed castra munita, provisam aquationem, tutum ad iter praesidiis impositis, explorata circa omnia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 497:1)
Nam si foramen obstaculo aliquo occluderetur, obstaculum sustineret pondus aquae sibi perpendiculariter incumbentis, & fundum vasis sustineret pondus aquae reliquae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 46:2)
Aqua pondere suo, quatenus descensus ejus impeditur, urget obstaculum omne, ideoque obstaculum, quatenus descensum aquae impedit, vim sustinet aequalem ponderi quo descensus ille efficeretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:7)
Si pressionis a dato puncto per Fluidum propagatae pars aliqua obstaculo intercipiatur, pars reliqua quae non intercipitur divaricabit in spatia pone obstaculum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION