라틴어 문장 검색

Picto quod iuga delicata collo Pardus sustinet inprobaeque tigres Indulgent patientiam flagello, Mordent aurea quod lupata cervi, Quod frenis Libyci domantur ursi Et, quantum Calydon tulisse fertur, Paret purpureis aper capistris, Turpes esseda quod trahunt visontes Et molles dare iussa quod choreas Nigro belua non negat magistro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV1)
Cum tibi vernarent dubia lanugine malae, Lambebat medios inproba lingua viros.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXI1)
An aemulatur inprobi λόγουσ Phaedri?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX4)
Non tigris catulis citata raptis, Non dipsas medio perusta sole, Nec sic scorpios inprobus timetur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV4)
Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXI1)
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV2)
Hos Malchionis patimur inprobi fastus, Nec vindicari, Rufe, possumus:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII12)
Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum, - Non sunt haec mimis inprobiora - lege.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXVI3)
Pro tanto quae sunt inproba vota deo?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, I5)
Credi virgine castior pudica Et frontis tenerae cupis videri, Cum sis inprobior, Malisiane, Quam qui compositos metro Tibulli In Stellae recitat domo libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VI1)
Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L3)
Adlatres licet usque nos et usque Et gannitibus inprobis lacessas, Certum est hanc tibi pernegare famam, Olim quam petis, in meis libellis Qualiscumque legaris ut per orbem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX1)
Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae, Inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV7)
Nec crassum dominus leget volumen, Nec de Gadibus inprobis puellae Vibrabunt sine fine prurientes Lascivos docili tremore lumbos;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII9)
Quod si legeris ista cum diserto - Sed numquid sumus inprobi?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION