라틴어 문장 검색

solidata metallo diriguit fragili saxumqtie liquabile facta stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans caute sigillati longum salis effigiata, et decus et cultum frontemque oculosque comamque et flexam in tergum faciem paulumque relata menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae, liquitur illa quidem salsis sudoribus uda, sed nulla ex fluido plenae dispendia formae sentit deliquio, quantumque armenta saporum attenuant saxum, tantum lambentibus umor sufficit attritamque cutem per damna reformat, hoc meruit titulo peccatrix femina sisti, infirmum fluidumque animum per lubrica solvens consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti propositum contra non conmutabile servat Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum et mores populi, tabularia, iura forumque, balnea, propolas, meritoria, templa, theatra, et circum cum plebe sua, madidasque popinas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1203)
Suscipiunt famulae, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:23)
atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque manus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:5)
Postquam conlapsi cineres et flamma quievit reliquias vino et bibulam lavere favillam, ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:8)
famuli conlapsum in tecta ferebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:15)
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus it cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:9)
conlapsa ruunt immania membra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:7)
conlapsos artus atque arma cruenta cerebro sternit humi moriens, atque illi partibus aequis huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:22)
Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:2)
nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 227:2)
non discurris nec locorum mutationibus inquietaris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 1:1)
Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 2:2)
Postquam haec familia illi conparata est, coepit convivas suos inquietare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:6)
Vesicae te dolor inquietavit, epistulae venerunt parum dulces, detrimenta continua, propius accedam, de capite timuisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:1)
videt aliquem conlabentem et corpori adfusum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION