라틴어 문장 검색

non discurris nec locorum mutationibus inquietaris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 1:1)
Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 2:2)
Postquam haec familia illi conparata est, coepit convivas suos inquietare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:6)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
sic ista praecepta, si sola sunt, marcent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:4)
Vesicae te dolor inquietavit, epistulae venerunt parum dulces, detrimenta continua, propius accedam, de capite timuisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:1)
Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:6)
inter ruentis Graeciae stragem ultimam sine hoste victus marcet ac Veneri vacat reparatque amores;
(세네카, 아가멤논 4:12)
iam recipit diem marcente visu.
(세네카, 아가멤논 14:5)
cum omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?"
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:6)
et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:3)
Omnibus his vehementius et importunius malum est invidia, quae nos inquietat, dum comparat :
(세네카, 행복론, Liber II 122:1)
Unde ista quies, in qua putrescis ac marces ?
(세네카, 행복론, Liber IV 25:7)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION