라틴어 문장 검색

utrumque egit graviter ac moderate et offensione animi non acerba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:5)
nam, implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:5)
est enim varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, ferre sapientis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:2)
una illa subeunda est offensio ut et utilitas in amicitia et fides retineatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:3)
O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:1)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)
quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:3)
Quamquam video non nullis videri Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis reliquisse deos re sustulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:6)
quid enim pulchrius ea figura quae sola omnis alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere nihil offensionis potest, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:8)
at deo ne excusatio quidem est inscientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:3)
sed videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:4)
quae si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:8)
Hanc vim si quis existimat aut ab eis, qui de dicendi ratione scripserunt, expositam esse aut a me posse exponi tam brevi, vehementer errat neque solum inscientiam meam sed ne rerum quidem magnitudinem perspicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 203:1)
qui quidem si absolutus esset, quod me hercule, etiam si nihil ad nos pertinet, tamen propter eius ingeni magnitudinem vellem, quonam modo istos philosophos ferre possemus, qui nunc, cum ille damnatus est nullam aliam ob culpam nisi propter dicendi inscientiam, tamen a se oportere dicunt peti praecepta dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 233:2)
in quo est illa quidem magna offensio vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION