라틴어 문장 검색

Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 7:2)
Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 33:1)
Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, immittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis patris addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:1)
et regi de Saxonia reverso arma ducum, qui se dediderant, inscriptis singulorum nominibus praesentavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 136:2)
signatus, membr.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:2)
in folio olim anteposito (nunc 2) Donationes ecclesie traiectensis et nostre cum cronicis inscripsit, in monasterio Egmondano dioc.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:25)
in collectione 'Geschichtschreiber der deutschen Vorzeit' inscripta, cuius editio altera (t.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 2:5)
numeratur, olim assuto, nunc male inserto, annales breves ex Xantensibus necnon ex Sigeberti chronico excerptos addidit, quos Pertz 'Annalium Xantensium Appendicem' inscripsit et l. c. p. 236.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 3:10)
hanc indice signat.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:13)
At ego tibi sermone isto Milesio varias fabulas conseram auresque tuas benivolas lepido susurro permulceam, modo si papyrum Aegyptiam argutia Nilotici calami inscriptam non spreveris inspicere, figuras fortunasque hominum in alias imagines conversas et in se rursum mutuo nexu refectas, ut mireris.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:1)
"nam memoriam praesentis fortunae meae divinaeque providentiae perpetua testatione signabo, et depictam in tabula fugae praesentis imaginem meae domus atrio dedicabo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:11)
"Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam afferre, et en ecce perlatam coram exhibeo."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:9)
quam vocem feliciter cunctis evenire signavit populi clamor insecutus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:4)
cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)
Nam volumina temporum si magnum atque praeclarum est nominis dignitate signare, quanto est maius atque praeclarius cordis et corporis integritate transcendere!
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem4)

SEARCH

MENU NAVIGATION