라틴어 문장 검색

hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre inuicem temperatur altero;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:10)
nitet insidiosa superbum effigies vivitque anima pereunte venustas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium5)
iam iamque dolos aperire parantem virginea levitate fugit prohibetque fateri, sic sub matre Rhea iuvenis regnator Olympi oscula securae dabat insidiosa sorori frater adhuc, medii donec reverentia cessit sanguinis et versos germana expavit amores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권241)
hinc fessos penitus subrepsit in artus insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici31)
sic ignea lora cum daret et rapido Sol natum imponeret axi, gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat nolentesque teri zonas mediamque polorum temperiem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권119)
Quod autem codices diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi Iudicis cuncta seruari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:4)
Cornelius evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso vultu et exposuit patribus conscriptis bovis sescenaris quem immolavisset iocur diffluxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 165:2)
item secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt neque perferunt aestus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION