라틴어 문장 검색

Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet, et Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 2:1)
Adero ubique vobis, adiumento numinis sempiterni, imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis (ut reor). At si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sufficiet, ut Curtii Muciique veteres, et clara prosapia Deciorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 19:1)
Hoc regnum quondam exiguum, multisque antea nominibus appellatum, ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis, obscuro geniti loco, latronum inter adulescentiae rudimenta ductoris, verum paulatim in melius mutato proposito, clarorum contextu factorum aucti sublimius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 2:1)
Habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 70:2)
Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, quos flumen alluit Arabium nomine ideo appellatum, quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes, Prophthasia et Ariaspe, ut opulentis et claris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 71:1)
Idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus et vesci, quod guttae matutini roris eisdem infusae, claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 86:1)
Qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse, ipse arbiter perspexit, navalibus donavit coronis et civicis et castrensibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 16:1)
miretur super his Sergium, qui viciens et ter vulneratus est in variis pugnis (ut fertur), cuius posteritatis ultimus Catilina claras gloriarum adoreas, sempiternis maculis obumbravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 12:4)
Ideoque sempiternum veneror numen, quod non clandestinis insidiis, nec longa morborum asperitate, vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum, hunc merui clarum ex mundo digressum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:2)
Prudentique consilio Malarichum, ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus, Iovino iussit succedere, armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus, abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 11:1)
Tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus, ore volubili replicabat, Constantium immani crudescente bellorum materia, superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario, ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus, provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 3:1)
Quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 9:3)
Ubi nullo clarissimorum sed ignobilium paucitate inventa, palatium pessimo pede, festinatis passibus introiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 18:3)
Qua causa exstincto postea proterviae totius auctore, cum in factionis participes saeviretur, hic idem tribunus, contemplatione facinoris clari, vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit, v astatoria manu confossus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 9:2)
Eoque diu cunctante, causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo postea ut cum Gratiano, etiam tum privato, susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque cautissime, observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam armaretur, temporis brevi puncto praeventam ad internecionem exstinxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION