라틴어 문장 검색

eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt, neque repertae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 109:4)
non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 1:5)
crede igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 2:2)
sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen cum multis paene communia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 2:2)
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:6)
Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.5)
en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3159)
agnosce clara insignia virtutis ac regni tui, puer o, cui trinam Pater praedestinavit indolem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae19)
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권48)
Ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:19)
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:7)
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 38:2)
Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장1)
Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장68)
fugit lux alma et obscurat genas nox alta et aether abditus tenebris latet, sed ecce gemino sole praefulget dies geminumque duplices Argos attollit domus.
(세네카, 아가멤논 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION