라틴어 문장 검색

et quamquam neque insignibus lugentium abstinerent, altius animis maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장8)
illic miles cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장3)
neque multo post Caesar, cum Iunium Blaesum pro consule Africae triumphi insignibus attolleret, dare id se dixit honori Seiani, cuius ille avunculus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장8)
Interim anni principio Drusus ex Germanici liberis togam virilem sumpsit quaeque fratri eius Neroni decreverat senatus repetita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장1)
cognitis dehinc Ptolemaei per id bellum studiis repetitus ex vetusto more honos missusque e senatoribus qui scipionem eburnum, togam pictam, antiqua patrum munera, daret regemque et socium atque amicum appellaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장5)
sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino decreta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장6)
cogitaret plebem quae toga enitesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장11)
censentur Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장2)
Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장2)
Quietae ad id tempus res in Germania fuerant, ingenio ducum, qui pervulgatis triumphi insignibus maius ex eo decus sperabant si pacem continuavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 53장1)
quicumque casus temporum illorum nobis vel aliis auctoribus noscent, praesumptum habeant, quoties fugas et caedes iussit princeps, toties grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장7)
consularia insignia Nymphidio * * * quia nunc primum oblatus est, pauca repetam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 72장3)
sic gemmas et vestis et dignitatis insignia dedi, quo modo si sanguinem et vitam poposcissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 31장2)
adeo melius est orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis vestibus insignire.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:2)
haec apud illos toga, hic primus iuventae honos;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION