라틴어 문장 검색

non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris auibus;
(아풀레이우스, 플로리다 12:13)
et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est.
(아풀레이우스, 플로리다 15:21)
eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat - igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus.
(아풀레이우스, 플로리다 22:4)
Sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clauo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint!
(아풀레이우스, 플로리다 23:1)
et aggressus insigni facilitate naviter cuncta praeministrat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:7)
"Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:14)
quo dicto insignis indignatio totos audientium pertemptavit animos.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:3)
Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:4)
quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat ambitus, individuo nexu corona totis floribus totisque constructa pomis adhaerebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:2)
Porro alium ocreis, scuto, galea ferroque insignem e ludo putares gladiatorio procedere.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:3)
Sed antistites sacrorum proceres illi, qui candido linteamine cinctum pectoralem adusque vestigia strictim iniecti potentissimorum deum profere-bant insignes exuvias:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:2)
Sed sacerdos, utcumque divino monitu cogniti ab origine cunctis cladibus meis, quamquam et ipse i insigni permotus miraculo, nutu significato prius praecipit tegendo mihi linteam dari laciniam:
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:2)
Iam malus insurgit, pinus rotunda splendore sublimis, insigni carchesio conspicua, et puppis intorta chenisco, bracteis aureis vestita fulgebat, omnisque prorsus carina citro limpido perpolita florebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:10)
Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine exinde meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili?
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:3)
Si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem, quamvis, quoniam Christiano loquor, maxime in tali causa non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit iubentem, domine eximie et merito insignis atque carissime fili, unde scio quidem causas ecclesiasticas excellentiae tuae potissimum iniunctas;
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION