라틴어 문장 검색

" Per impatientiam namque immiscet se quis quandoque reiad se non pertinenti, quod est culpa simul et stultitia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:20)
Si ergo, spreto periculo, cum aliquanto excessu vindictam fecero, non erit mirandumnec ad stultitiam reputandum, quia "nunquam periculum sine periculo vincitur;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 246:5)
Audivi namque, quodde peccato atque stultitia sua valde dolent, et tuis mandatis in omnibuset per omnia cum juramento et juratoribus cupiunt obedire.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:3)
initium namque discordiæa nostra processit stultitia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:6)
noli esse humilis in sapientia tuane humiliatus in stultitia seducaris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:10)
vere defensor dictus qui innoxie defendit, nec eritissapientes quia sapientia hujus mundi stultitia apud Deum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 30:19)
Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:6)
Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 46:2)
Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:26)
Cujus rei testis est fidelis divina Scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae virum cessisse patienter primatus suos fratri suo Jacob;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:4)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:1)
Et pater igitur in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:8)
Propterea insipientiae defensores videntur, qui virtutis amatorem prosperorum munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis quam perpetuis aestimandum putant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:15)
an ignoratis, fugam quae salutem numquam repperit, irriti conatus stultitiam indicare?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION