라틴어 문장 검색

quae res etiam insolentes custodes litorum facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5124)
quis gracchi genus Gracchos seditiosos constat fuisse, nobiles tamen genere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8421)
quod ibi Cassius Argillus bello Punico primo sit interfectus ob turbulentam et seditiosam naturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 34512)
inter Lapithas autem et Centauros bellum fuit propter Hippodamiam, sive Deianiram, et cum ad rapiendam virginem insolentes Centauri fuissent, a Lapithis sunt attriti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4563)
"passim etiam inter eos velut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat incestum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:4)
Et quoniam huius generis facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:1)
nec vero ullum aut durum aut insolens aut humile aut [in] longius ductum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:5)
quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ii sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:4)
ego autem mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 13:1)
Etiam P. Sulpici eloquentiam accusatio illustravit, cum seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:7)
' 'Deprehensum equidem me' inquit Antonius 'plane video atque sentio, non solum quod ea requiruntur a me, quorum sum ignarus atque insolens, sed quia, quod in causis valde fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me nunc isti vitare non sinunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 207:2)
Titium, seditiosum civem et turbulentum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 48:2)
qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:4)
quod sumptuosus, de luxurie, quod alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 135:2)
ego, homo censorius, vix satis honeste viderer seditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem posse defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION