라틴어 문장 검색

Inde per colloquia captivorum paulatim feritate mitigata tradidere se regi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 17:1)
cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit vultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium, monuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 19:2)
Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 18:1)
Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 7:2)
itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens, minabaturque omnes turmas cum elephantis inducturum se in recusantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 18:1)
Vere matrem viperea feritate dilaniare contendit, dum contra Romam cornua rebellionis exacuit, que ad ymaginem suam atque similitudinem fecit illam. 26.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:8)
5. Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 12:1)
1. Cum igitur homo non nature instinctu, sed ratione moveatur, et ipsa ratio vel circa discretionem vel circa iudicium vel circa electionem diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie videatur gaudere, per proprios actus vel passiones, ut brutum anirnal, neminem alium intelligere opinamur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 17:1)
- Gallorum agilitatem, Indorumque feritatem, superavit virtute.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.16)
Numinis afflatu fulti, omnia pericula peregrina in terra adibant, malumque Jovem, Indorumque feritatem, famem, calorem, frigus, ultro perpessi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.10)
Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:13)
nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas, nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV13)
Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 1:1)
Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 1:2)
Sed nihil illi gentium feritas Insanorumque - nam sic vocantur - inmanitas montium profuere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION