라틴어 문장 검색

Multitudo vero pro gradibus constituta horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens incertos animi consiliique faciebant.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:11)
namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 15:1)
ET agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis quae vi atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 2:1)
quia bruta animalia, per instinctus naturales, multa inventa perpererunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:8)
Itaque longe plura et meliora, atque per minora intervalla, a ratione et industria et directione et intentione hominum speranda sunt, quam a casu et instinctu animalium et hujusmodi, quae hactenus principium inventis dederunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:8)
Sunt enim qui ex ingenii proprii instinctu adversentur aliorum bonum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:34)
illa sub horrendis praedura cubilia silvis, illi sub nivibus somni curaeque laborque pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus insperata dabant;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:136)
Horrendus ubique it fragor et pugnae spatium discriminat aër.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia50)
qualis letifera populatus caede Gelonos procubat horrendus Getico Gradivus in arvo;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:56)
nec dentibus umquam instrepis horrendum, fremitu nec verbera poscis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:117)
primordia testor noctis et horrendae stagna intemerata paludis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:50)
dixit et horrendo concussit sidera motu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:25)
saepius horrendos manes sacrisque litavi nocturnis Hecaten et condita funera traxi carminibus victura meis, multosque canendo, quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:68)
quod cernere Thylen lusus et horrendos quondam penetrare recessus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:78)
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION