라틴어 문장 검색

Nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:12)
cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 4:1)
Facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:12)
sed non ignoramus, qui sub istis nominibus institutis simulacris operentur et gaudeant et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet, daemones, videmus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum, nec ab idololatria vacare, quarum institutores etiam propterea dei habentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:9)
Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti, uerbum fidei praedicando committerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII. 1:1)
sed quasi uerax historicus, simpliciter ea, quae de illo siue per illum sunt gesta, describens, et quae laude sunt digna in eius actibus laudans, atque ad utilitatem legentium memoriae commendans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION