라틴어 문장 검색

Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam secretis conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum principis insultaverit, dedecus quidem inlatum, sed excidium procul afuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장1)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
recitatae pro contione epistulae addidere fiduciam, quod submisse Caecina, velut offendere Vespasianum timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장13)
vultus procul visentibus notabantur, Vitellii proiectus et degener, Sabinus non insultans et miseranti propior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장8)
una vox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen imperatorem eius fuisse respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장2)
longus deditorum ordo saeptus armatis per urbem incessit, nemo supplici vultu, sed tristes et truces et adversum plausus ac lasciviam insultantis vulgi immobiles.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장8)
non tulit ala Picentina gaudium insultantis vulgi, spretisque Sancti promissis aut minis Mogontiacum abeunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장15)
quo gaudio elatus non temperauit, quin paucos post dies frequenti curia iactaret, inuitis et gementibus aduersaris adeptum se quae concupisset, proinde ex eo insultaturum omnium capitibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 22장 2:1)
stabo insultans et ovantia contra ora manusque feram.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 848:1)
talibus insultans iamdudum numine divae deficit, infracti languescunt frigore cursus,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 251:1)
' obstipuit visu Nonacria proles, quid ferat admirans.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 151:2)
femineas nee tu nunc crede catervas, sed qualis, sed quanta viris insultat Enyo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 627:1)
aspicis, ut Minyas inter proceresque Cytaeos emicet effulgens quantisque insultet acervis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 623:1)
sic nimis insultans extremo tempore saeva fors etiam nostris invidit questibus auris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:3)
O quam in eius apparitione obstupui!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION