라틴어 문장 검색

"Iam praefecturae perfunctus culmine tandem se dederat ruri (numquam tamen otia, numquam desidia imbellis, studiumque et cura quieto armorum semper):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 133)
Multis quidem vinculis caritatis ab ineunte pueritia quicquid venimus in iuventutem gratiae sese mutuae cura nexuerat, primum quia matribus nostris summa sanguinis iuncti necessitudo, dein quod ipsi isdem temporibus nati magistris usi, artibus instituti lusibus otiati, principibus evecti stipendiis perfuncti sumus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 1:1)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
medium cava nubila montis insumpsere latus, summos nec praepetis alae plausus adit colles, nec rauca tonitrua pulsant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권13)
"modo par insumite robur luctibus, atque adeo primum hoc mihi noscere detur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권52)
talia dequestus paulatim insumpserat iras mortis, et occulte telum, ni nata vetaret, quaerebat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권340)
"terrarum leges et mundi foedera mecum defensura cohors, dignas insumite mentes coeptibus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권307)
Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:4)
vixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit, et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae acciperentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 462:1)
nondum perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit, haud ferme unquam neglecta patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 285:2)
auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 6:3)
quid se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque praemiis sollicitarent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 160:1)
malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 239:2)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum minime cessandum ratus, immo, ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto inquit victor in Capitolio epulaberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 613:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION