라틴어 문장 검색

fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiae nostrae fructum percipere possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:3)
Neque tamen isti a nationis vitio prorsus immunes erant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:17)
Verum non satis illis est de se confiteri, sed quicquid sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit id extra terminos possibilis ponunt, et tanquam ex arte cognitu aut factu impossiblile pronuntiant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:6)
Ea vero licet in his, quae superius dicta sunt, non intacta omnino fuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:16)
Ista vero omnia scientiis (quae nunc pinguissima Minerva et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et intacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:6)
deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex aut septem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:4)
Ac ut verum dicamus, poetae hoc intactum non reliquerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:6)
Pecudes et aves delige eas quae a morbis praecipue immunes sunt et prae caeteris prolificae, quales sunt porci, caprae, galinae, galinae Indicae, anseres, columbae domesticae, cuniculi, et similes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:23)
Quo radio sursum referebam denuo cursum, Diues et intactus tales plerumque per actus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:5)
Sic manet intactum prius in nichilumque redactum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:12)
Sed uenatoris non inmemor ille furoris, Insiluisse datur frutices, ut se tueatur, Sospes et intactus siluae munimine factus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:11)
"Vlterius poenis nec habebere liber habenis, Nec sessoris eris inmunis, vt amodo reris, Sumpseris istud (h)onus cum gratis, ad omnia pronus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:15)
Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장28)
Ianuariis inde movit et pervenit ad oppidum Leptim liberam civitatem et immunem.
(카이사르, 아프리카 전기 7:2)
Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla civitate libera et immunique, ad Caesarem veniunt seque paratos quaecumque imperasset, et libenti animo facturos pollicentur;
(카이사르, 아프리카 전기 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION