라틴어 문장 검색

sed et uestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:4)
vixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit, et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae acciperentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 462:1)
nondum perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit, haud ferme unquam neglecta patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 285:2)
auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 6:3)
quid se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque praemiis sollicitarent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 160:1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum minime cessandum ratus, immo, ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto inquit victor in Capitolio epulaberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 613:1)
is, perfunctus militia, per P. Cornelium Sullam praetorem in senatum introductus petit a patribus uti sibi quinque milia militum darentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 295:1)
Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 235:1)
ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 676:1)
nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque aemulationem cum adulescente florentissimo proponam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 600:1)
Sic senem se perfunctumque et me infra aetatem- fili etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum vitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 649:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION