라틴어 문장 검색

Nostra tamen iacuere velut praemortua membra Turpiter hesterna languidiora rosa - Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, Nunc opus exposcunt militiamque suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 746)
ecce rudens rauco Sileni vector asellus intempestivos edidit ore sonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권244)
ibat, ut inciperet, longi deus Hellesponti, intempestivo cum rudit ille sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권209)
Solae Minyeides intus intempestiva turbantes festa Minerva aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, aut haerent telae famulasque laboribus urgent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:11)
Illic concubitus intempestiva cupido occupat Hippomenen, a numine concita nostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:2)
ne noceam grato vereor tibi carmine, neve intempestivus nominis obstet honor, quod licet (et tutum est) intra tua pectora gaude meque tui memorem teque fuisse pium, utque facis, remis ad opem luctare ferendam, dum veniat placido mollior aura deo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 56)
intempestivos igitur compesce tumores, vela nec in medio desere nostra mari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 622)
An in causa Cicero Cornelii consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non acclamatione tantum, sed etiam plausu confiteretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 67:1)
est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa acclamatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 194:2)
turpe autem ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui acclamationem non petierit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 197:1)
sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:3)
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:2)
aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION