라틴어 문장 검색

sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum quos numquam viderint fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 103:1)
per quadriduum continuum et illi eodem loco aciem instructam tenuerunt et ab Romanis nihil motum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:4)
unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 341:2)
Fulvius aedem Fortunae Equestris quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post quam voverat dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 100:2)
ni in quadriduo abalienarit, quo abs te argentum acceperit, tuos arbitratus sit, comburas, si velis, ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 125)
t mihi des nummos sescentos, quos pro capite illius pendam, quos continuo tibi reponam in hoc triduo, aut quadriduo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 192)
intempestaeque graviscae Graviscanum oppidum alii intempestum dicunt ventis et tempestatibus carens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1844)
intempesta alta, crassa, qualis est intempesta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2474)
intempestas ergo Graviscas accipimus pestilentes secundum Plinium in naturali historia et Catonem in originibus, ut intempestas intellegas sine temperie, id est tranquillitate:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1846)

SEARCH

MENU NAVIGATION