라틴어 문장 검색

Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장9)
Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장1)
Neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장5)
Id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장2)
Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus anfractus intercederet, MCC passus aberat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장1)
Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장2)
quod sponte redempto casta maritali successit Thessala fato inque suos migrare virum non abnuit annos, hoc Grai memorant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae6)
nunc omnia fetu pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla invideat vincique suos non abnuat hortos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:39)
videt omnia late exceptis incensa suis et crimine tanto luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:35)
fucati sermonis opem mens conscia laudis abnuit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:253)
Nos quoque non abnuimus in agro temperato et minime umido sementem sic fieri debere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:5)
Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 6:1)
nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 2:1)
Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 14:1)
Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION