라틴어 문장 검색

Paulinum consularem uirum, cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:5)
Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:6)
Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in id aetatis pueris uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:12)
Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:3)
Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:1)
Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:1)
Intercedit M.
(카이사르, 내란기, 1권 2:14)
Provinciae privatis decernuntur duae consulares, reliquae praetoriae.
(카이사르, 내란기, 1권 6:15)
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque adservari iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 21:1)
V milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde excipere loca aspera et montuosa;
(카이사르, 내란기, 1권 66:9)
Nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur.
(카이사르, 내란기, 1권 78:11)
necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae.
(카이사르, 내란기, 2권 17:5)
Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat.
(카이사르, 내란기, 2권 25:5)
Multa praeterea spolia praeferebantur, capti homines equique producebantur, ut, quicquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur.
(카이사르, 내란기, 2권 39:10)
Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi;
(카이사르, 내란기, 3권 102:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION