라틴어 문장 검색

Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:4)
vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:2)
Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:2)
ordines autem quinum pedum spatiis dirimuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:3)
Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 2:2)
Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet, suo loco dicetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 4:2)
At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 14:4)
Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 10:4)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
nunc scelere Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus vestris relinquo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장3)
concurrentis desertores per manipulos componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장4)
nam admixtis desertoribus et tirone nuper intercepto suisque et Plancinae servitiis auxilia Cilicum quae reguli miserant in numerum legionis composuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장2)
displicere regnantibus civilia filiorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam quia populum Romanum aequo iure complecti reddita libertate agitaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장5)
nam quo pertinuit nudare corpus et contrectandum vulgi oculis permittere differrique etiam per externos tamquam veneno interceptus esset, si incerta adhuc ista et scrutanda sunt?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장7)
quippe pecunias e publico interceptas acrius quam ut tolerarent barbari cogebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION