라틴어 문장 검색

caeteros in eis repertos alios capitali sententia peremerunt, alios captivatos tenuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:3)
nulli quippe spes aut fiducia redeundi ultra Jerusalem erat, sed arbitrabantur se hoc in exsilio capitali sententia esse perimendos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:8)
Tam lacrymabili strage fortissimis viris peremptis, crudelis rumor ad regem Baldewinum ab Jerusalem profectum, et Ptolemaide commorantem, transvolat de nece et infortunio nominatorum principum, quorum auxilio et consilio Ecclesia Jerusalem confortata, multum de die in diem proficiebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:1)
quos impii carnifices insecuti, trecentos in ore gladii peremerunt, sexaginta captivos tenuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:3)
Ne simul ut cumque perimi contingat utrumque;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:13)
Dic esse mentitum, qui malum dicitmalo vincendum, quia sicut ignem ignis non perimit, sic malum malo noncedit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 73:2)
Nam quomodo substantia ejus interire potest, cum utique anima sit quae vitam infundit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:1)
sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:6)
Quod solum munus admirabile est, principale mentis interiit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:12)
Sensus autem hoc altior habet, quod jam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:1)
Et quidem non audeo dicere quia videtur Dominus statuere, quod nullius anima possit penitus interire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:2)
eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis, eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 1:2)
Ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis, Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum, velut mandato principis iurandi crebritate confirmans, et Statim inquit exsurge, et inopinum carpento privato impositum, ad Histriam duxit, prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accipimus Crispum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 20:2)
Quorum Scudilo destillatione iecoris pulmones vomitans interiit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:3)
Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis, in taberna relictus, dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum longiorem casu repertum impegit, statimque extractis vitalibus, interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION