라틴어 문장 검색

vicinos callida flores ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit nec credit, quod bruma rosas innoxia servet, quod gelidi rubeant alieno germine menses verna nec iratum timeant virgulta Booten.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:130)
Sic condita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- tissime sic poterit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 12:3)
Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 24:6)
Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus constituetur, ut sit innoxius ab iniuria pecorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:6)
Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:5)
atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장6)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
insontibus innoxia consilia, flagitiis manifestis subsidium ab audacia petendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장3)
innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장3)
sed nobili familiae honor auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장2)
ceterum cum vetere ex more familiam omnem quae sub eodem tecto mansitaverat ad supplicium agi oporteret, concursu plebis quae tot innoxios protegebat usque ad seditionem ventum est senatusque , in quo ipso erant studia nimiam severitatem aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 42장2)
et erant qui Helvidium quoque miserarentur, innoxiae adfinitatis poenas daturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장3)
ea cura formae, sed innoxia;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 4:2)
Divoduri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut spoliandi cupidine, sed furore et rabie et causis incertis eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis mitigati ab excidio civitatis temperavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장2)
restitit Vitellius deditque postea consulatum Simplici innoxium et inemptum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION